Löydetty 12722 Tulokset: Ut
quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem (Epistula II ad Timotheum 3, 8)
sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit (Epistula II ad Timotheum 3, 9)
tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam (Epistula II ad Timotheum 3, 10)
persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiæ Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus (Epistula II ad Timotheum 3, 11)
et omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu persecutionem patientur (Epistula II ad Timotheum 3, 12)
mali autem homines et seductores proficient in pejus errantes et in errorem mittentes (Epistula II ad Timotheum 3, 13)
et quia ab infantia sacras litteras nosti quæ te possint instruere ad salutem per fidem quæ est in Christo Jesu (Epistula II ad Timotheum 3, 15)
omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in justitia (Epistula II ad Timotheum 3, 16)
ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus (Epistula II ad Timotheum 3, 17)
et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur (Epistula II ad Timotheum 4, 4)
ego enim jam delibor et tempus meæ resolutionis instat (Epistula II ad Timotheum 4, 6)
in reliquo reposita est mihi justitiæ corona quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum ejus (Epistula II ad Timotheum 4, 8)
