Löydetty 1032 Tulokset: Uri
Filii autem eius provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum et veniet properans, et inundans et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robere eius. (Prophetia Danielis 11, 10)
Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque eius opprimetur et cadent interfecti plurimi. (Prophetia Danielis 11, 26)
Et docti in populo docebunt plurimos et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum. (Prophetia Danielis 11, 33)
Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. (Prophetia Danielis 11, 34)
Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti per Libyam quoque, et Æthiopiam transibit. (Prophetia Danielis 11, 43)
Et fama turbabit eum ab Oriente et ab Aquilone et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos. (Prophetia Danielis 11, 44)
Tu autem Daniel claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia. (Prophetia Danielis 12, 4)
dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum (Prophetia Osee 13, 13)
audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terræ si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum (Prophetia Ioel 1, 2)
et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes iniquitatem et rapinas in ædibus suis (Prophetia Amos 3, 10)
hæc dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculæ sic eruentur filii Israël qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti (Prophetia Amos 3, 12)
superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petræ exaltantem solium suum qui dicit in corde suo quis detrahet me in terram (Prophetia Abdiae 1, 3)