Mosaico decorativo

Löydetty 1573 Tulokset: Tui

  • et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum munera (Liber II Regum 16, 8)

  • dixerunt autem Eliachim filius Helciæ et Sobna et Joahe Rabsaci precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace siquidem intellegimus hanc linguam et non loquaris nobis judaice audiente populo qui est super murum (Liber II Regum 18, 26)

  • insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis et reducam te in viam per quam venisti (Liber II Regum 19, 28)

  • revertere et dic Ezechiæ duci populi mei hæc dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te die tertio ascendes templum Domini (Liber II Regum 20, 5)

  • et addam diebus tuis quindecim annos sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum (Liber II Regum 20, 6)

  • ecce dies venient et auferentur omnia quæ sunt in domo tua et quæ condiderunt patres tui usque in diem hanc in Babylone non remanebit quicquam ait Dominus (Liber II Regum 20, 17)

  • sed et de filiis tuis qui egredientur ex te quos generabis tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis (Liber II Regum 20, 18)

  • venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod præceperat et ait conflaverunt servi tui pecuniam quæ repperta est in domo Domini et dederunt ut distribueretur fabris a præfectis operum templi Domini (Liber II Regum 22, 9)

  • idcirco colligam te ad patres tuos et colligeris ad sepulchrum tuum in pace ut non videant oculi tui omnia mala quæ inducturus sum super locum istum (Liber II Regum 22, 20)

  • regemque constituit Pharao Necho Eliachim filium Josiæ pro Josia patre ejus vertitque nomen ejus Jojachim porro Joahaz tulit et duxit in Ægyptum (Liber II Regum 23, 34)

  • et constituit Matthaniam patruum ejus pro eo inposuitque nomen ei Sedeciam (Liber II Regum 24, 17)

  • quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui erant cum eis videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam venerunt ad Godoliam in Maspha Ismaël filius Nathaniæ et Johanan filius Caree et Sareja filius Thenaameth Nethophathites et Jezonias filius Maachathi ipsi et socii eorum (Liber II Regum 25, 23)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina