Mosaico decorativo

Löydetty 2473 Tulokset: Tribus Ex Israel

  • misitque rex Roboam Aduram qui præerat tributis et lapidaverunt eum filii Israël et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 10, 18)

  • recessitque Israël a domo David usque ad diem hanc (Liber II Paralipomenon 10, 19)

  • venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Juda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israël et converteret ad se regnum suum (Liber II Paralipomenon 11, 1)

  • loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda et ad universum Israël qui est in Juda et Beniamin (Liber II Paralipomenon 11, 3)

  • sacerdotes autem et Levitæ qui erant in universo Israël venerunt ad eum de cunctis sedibus suis (Liber II Paralipomenon 11, 13)

  • sed et de cunctis tribubus Israël quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israël venerunt Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum (Liber II Paralipomenon 11, 16)

  • et roboraverunt regnum Juda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus (Liber II Paralipomenon 11, 17)

  • cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum dereliquit legem Domini et omnis Israël cum eo (Liber II Paralipomenon 12, 1)

  • consternatique principes Israël et rex dixerunt justus est Dominus (Liber II Paralipomenon 12, 6)

  • confortatus est igitur rex Roboam in Hierusalem atque regnavit quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cœpisset et decem septemque annis regnavit in Hierusalem urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israël nomenque matris ejus Naama Ammanitis (Liber II Paralipomenon 12, 13)

  • tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque matris ejus Michaja filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et Hieroboam (Liber II Paralipomenon 13, 2)

  • stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim et ait audi Hieroboam et omnis Israël (Liber II Paralipomenon 13, 4)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina