Mosaico decorativo

Löydetty 2473 Tulokset: Tribus Ex Israel

  • civitates quas dederat Hiram Salomoni ædificavit et habitare ibi fecit filios Israël (Liber II Paralipomenon 8, 2)

  • omnem populum qui derelictus fuerat de Hettheis et Amorreis et Ferezeis et Eveis et Jebuseis qui non erant de stirpe Israël (Liber II Paralipomenon 8, 7)

  • de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant filii Israël subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc (Liber II Paralipomenon 8, 8)

  • porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis ipsi enim erant viri bellatores et duces primi et principes quadrigarum et equitum ejus (Liber II Paralipomenon 8, 9)

  • filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israël eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini (Liber II Paralipomenon 8, 11)

  • sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus Israël et vult servare eum in æternum idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam (Liber II Paralipomenon 9, 8)

  • siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos (Liber II Paralipomenon 9, 21)

  • regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israël quadraginta annis (Liber II Paralipomenon 9, 30)

  • profectus est autem Roboam in Sychem illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem (Liber II Paralipomenon 10, 1)

  • vocaveruntque eum et venit cum universo Israël et locuti sunt ad Roboam dicentes (Liber II Paralipomenon 10, 3)

  • populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israël tu autem pasce domum tuam David et abiit Israël in tabernacula sua (Liber II Paralipomenon 10, 16)

  • super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda regnavit Roboam (Liber II Paralipomenon 10, 17)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina