Löydetty 1217 Tulokset: Tibi
tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quæ sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum (Liber Isaiae 37, 30)
hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est (Liber Isaiae 38, 7)
quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam (Liber Isaiae 38, 18)
vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam (Liber Isaiae 38, 19)
in quo adprehendi te ab extremis terræ et a longinquis ejus vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te (Liber Isaiae 41, 9)
ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi (Liber Isaiae 41, 11)
quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te (Liber Isaiae 41, 13)
non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem tibi præbui in ture (Liber Isaiae 43, 23)
et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israël (Liber Isaiae 45, 3)
venient tibi duo hæc subito in die una sterilitas et viduitas universa venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem (Liber Isaiae 47, 9)
sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum in quibus laborasti ab adulescentia tua si forte quid prosit tibi aut si possis fieri fortior (Liber Isaiae 47, 12)
defecisti in multitudine consiliorum tuorum stent et salvent te augures cæli qui contemplabantur sidera et supputabant menses ut ex eis adnuntiarent ventura tibi (Liber Isaiae 47, 13)