Löydetty 3379 Tulokset: Terra Israel
in propheta autem eduxit Dominus Israël de Ægypto et in propheta servatus est (Prophetia Osee 12, 13)
loquente Ephraim horror invasit Israël et deliquit in Baal et mortuus est (Prophetia Osee 13, 1)
ego autem Dominus Deus tuus ex terra Ægypti et Deum absque me nescies et salvator non est præter me (Prophetia Osee 13, 4)
ego cognovi te in deserto in terra solitudinis (Prophetia Osee 13, 5)
perditio tua Israël tantummodo in me auxilium tuum (Prophetia Osee 13, 9)
convertere Israël ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua (Prophetia Osee 14, 2)
ero quasi ros Israël germinabit quasi lilium et erumpet radix ejus ut Libani (Prophetia Osee 14, 6)
ante faciem ejus ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum (Prophetia Ioel 2, 3)
a facie ejus contremuit terra moti sunt cæli sol et luna obtenebrati sunt et stellæ retraxerunt splendorem suum (Prophetia Ioel 2, 10)
noli timere terra exulta et lætare quoniam magnificavit Dominus ut faceret (Prophetia Ioel 2, 21)
et scietis quia in medio Israël ego sum et ego Dominus Deus vester et non est amplius et non confundetur populus meus in æternum (Prophetia Ioel 2, 27)
et dabo prodigia in cælo et in terra sanguinem et ignem et vaporem fumi (Prophetia Ioel 2, 30)