Löydetty 1207 Tulokset: Terra Hereditatis
ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei (Liber Iosue 13, 4)
omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël veniat ergo in parte hereditatis Israël sicut præcepi tibi (Liber Iosue 13, 6)
hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Josue filius Nun et principes familiarum per tribus Israël (Liber Iosue 14, 1)
sed in eorum successerant locum filii Joseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitæ aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua (Liber Iosue 14, 4)
nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a prœliis (Liber Iosue 14, 15)
et ceciderunt funiculi Manasse decem absque terra Galaad et Basan trans Jordanem (Liber Iosue 17, 5)
filiæ enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum ejus terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant (Liber Iosue 17, 6)
etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taffuæ quæ est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim (Liber Iosue 17, 8)
nec potuerunt filii Manasse has subvertere civitates sed cœpit Chananeus habitare in terra ista (Liber Iosue 17, 12)
ad quos Josue ait si populus multus es ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Ferezei et Rafaim quia angusta est tibi possessio montis Ephraim (Liber Iosue 17, 15)
cui responderunt filii Joseph non poterimus ad montana conscendere cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant in terra campestri in qua sitæ sunt Bethsan cum viculis suis et Jezraël mediam possidens vallem (Liber Iosue 17, 16)
congregatique sunt omnes filii Israël in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta (Liber Iosue 18, 1)