Mosaico decorativo

Löydetty 1188 Tulokset: Terra Distributio

  • et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Hierusalem laudem in terra (Liber Isaiae 62, 7)

  • et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum (Liber Isaiae 63, 6)

  • in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen et qui jurat in terra jurabit in Deo amen quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores et quia absconditæ sunt ab oculis nostris (Liber Isaiae 65, 16)

  • hæc dicit Dominus cælum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quæ ista domus quam ædificabitis mihi et quis iste locus quietis meæ (Liber Isaiae 66, 1)

  • quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile numquid parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia parturivit et peperit Sion filios suos (Liber Isaiae 66, 8)

  • quia sicut cæli novi et terra nova quæ ego facio stare coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen vestrum (Liber Isaiae 66, 22)

  • verba Hieremiæ filii Helciæ de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin (Liber Ieremiae 1, 1)

  • vade et clama in auribus Hierusalem dicens hæc dicit Dominus recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem disponsationis tuæ quando secuta me es in deserto in terra quæ non seminatur (Liber Ieremiae 2, 2)

  • et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Ægypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo (Liber Ieremiae 2, 6)

  • generatio vestra videte verbum Domini numquid solitudo factus sum Israheli aut terra serotina quare ergo dixit populus meus recessimus non veniemus ultra ad te (Liber Ieremiae 2, 31)

  • cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti Domini neque ascendet super cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec fiet ultra (Liber Ieremiae 3, 16)

  • in diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris (Liber Ieremiae 3, 18)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina