Löydetty 179 Tulokset: Syrus Exercitus
et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion (Liber I Maccabaeorum 4, 37)
et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum (Liber I Maccabaeorum 5, 11)
et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni (Liber I Maccabaeorum 5, 28)
et misit Judas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis (Liber I Maccabaeorum 5, 38)
et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Judas et exercitus ejus ad torrentem aquæ si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos (Liber I Maccabaeorum 5, 40)
et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant (Liber I Maccabaeorum 6, 28)
sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius (Liber I Maccabaeorum 6, 29)
et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad prœlium (Liber I Maccabaeorum 6, 30)
et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in prœlium et tubis cecinerunt (Liber I Maccabaeorum 6, 33)
et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate (Liber I Maccabaeorum 6, 40)
et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbæ et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis (Liber I Maccabaeorum 6, 41)
et adpropiavit Judas et exercitus ejus in prœlium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri (Liber I Maccabaeorum 6, 42)