Encontrados 179 resultados para: Syrus Exercitus

  • et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion (Liber I Maccabaeorum 4, 37)

  • et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum (Liber I Maccabaeorum 5, 11)

  • et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni (Liber I Maccabaeorum 5, 28)

  • et misit Judas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis (Liber I Maccabaeorum 5, 38)

  • et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Judas et exercitus ejus ad torrentem aquæ si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos (Liber I Maccabaeorum 5, 40)

  • et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant (Liber I Maccabaeorum 6, 28)

  • sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius (Liber I Maccabaeorum 6, 29)

  • et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad prœlium (Liber I Maccabaeorum 6, 30)

  • et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in prœlium et tubis cecinerunt (Liber I Maccabaeorum 6, 33)

  • et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate (Liber I Maccabaeorum 6, 40)

  • et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbæ et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis (Liber I Maccabaeorum 6, 41)

  • et adpropiavit Judas et exercitus ejus in prœlium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri (Liber I Maccabaeorum 6, 42)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina