Löydetty 3022 Tulokset: Sun
quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu mea (Liber II Regum 18, 35)
si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis quæ audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis quæ reppertæ sunt (Liber II Regum 19, 4)
et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi fænum agri et virens herba tectorum quæ arefacta est antequam veniret ad maturitatem (Liber II Regum 19, 26)
at ille respondit quid viderunt in domo tua ait Ezechias omnia quæ sunt in domo mea viderunt nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis (Liber II Regum 20, 15)
ecce dies venient et auferentur omnia quæ sunt in domo tua et quæ condiderunt patres tui usque in diem hanc in Babylone non remanebit quicquam ait Dominus (Liber II Regum 20, 17)
reliqua autem sermonum Ezechiæ et omnis fortitudo ejus et quomodo fecerit piscinam et aquæductum et introduxerit aquas in civitatem nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda (Liber II Regum 20, 20)
illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël (Liber II Regum 21, 9)
eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint inritantes me ex die qua egressi sunt patres eorum ex Ægypto usque ad diem hanc (Liber II Regum 21, 15)
reliqua autem sermonum Manasse et universa quæ fecit et peccatum ejus quod peccavit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda (Liber II Regum 21, 17)
reliqua autem sermonum Amon quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda (Liber II Regum 21, 25)
jerunt itaque Helcias sacerdos et Ahicham et Achobor et Saphan et Asaja ad Oldam propheten uxorem Sellum filii Thecue filii Araas custodis vestium quæ habitabat in Hierusalem in secunda locutique sunt ad eam (Liber II Regum 22, 14)
et renuntiaverunt regi quod dixerat qui misit et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Hierusalem (Liber II Regum 23, 1)