Löydetty 3022 Tulokset: Sun
profectæque sunt simul et venerunt in Bethleem quibus urbem ingressis velox apud cunctos fama percrebuit dicebantque mulieres hæc est illa Nœmi (Liber Ruth 1, 19)
cui ille respondit nuntiata sunt mihi omnia quæ feceris socrui tuæ post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes tuos et terram in qua nata es et veneris ad populum quem ante nesciebas (Liber Ruth 2, 11)
hæ sunt generationes Phares Phares genuit Esrom (Liber Ruth 4, 18)
et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati (Liber I Samuelis 1, 18)
et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et recordatus est ejus Dominus (Liber I Samuelis 1, 19)
arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore (Liber I Samuelis 2, 4)
saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quæ multos habebat filios infirmata est (Liber I Samuelis 2, 5)
suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriæ teneat Domini enim sunt cardines terræ et posuit super eos orbem (Liber I Samuelis 2, 8)
et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me hæc faciat tibi Deus et hæc addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quæ dicta sunt tibi (Liber I Samuelis 3, 17)
et instruxerunt aciem contra Israël inito autem certamine terga vertit Israël Philistheis et cæsa sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum (Liber I Samuelis 4, 2)
væ nobis non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius væ nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum hii sunt dii qui percusserunt Ægyptum omni plaga in deserto (Liber I Samuelis 4, 8)
et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et Finees (Liber I Samuelis 4, 11)