Löydetty 3176 Tulokset: Sum
si lætatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea (Liber Iob 31, 25)
et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo (Liber Iob 31, 27)
si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum (Liber Iob 31, 29)
si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium (Liber Iob 31, 34)
si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci ejus deflent (Liber Iob 31, 38)
porro adversum amicos ejus indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Job (Liber Iob 32, 3)
respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit junior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam (Liber Iob 32, 6)
plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei (Liber Iob 32, 18)
ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum (Liber Iob 33, 6)
mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me (Liber Iob 33, 9)
adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi (Liber Iob 33, 13)
semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit (Liber Iob 33, 14)