Löydetty 3176 Tulokset: Sum
omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israël sed et omnes reliqui ex Israël uno corde erant ut rex fieret David (Liber I Paralipomenon 12, 38)
et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me introducere arcam Dei (Liber I Paralipomenon 13, 12)
audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israël ascenderunt omnes ut quærerent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis (Liber I Paralipomenon 14, 8)
consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum (Liber I Paralipomenon 14, 14)
congregavitque universum Israël in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem præparaverat ei (Liber I Paralipomenon 15, 3)
dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus lætitiæ (Liber I Paralipomenon 15, 16)
manens cum omni Israël numquid locutus sum saltim uni judicum Israël quibus præceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non ædificastis mihi domum cedrinam (Liber I Paralipomenon 17, 6)
cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quæ domus mea ut præstares mihi talia (Liber I Paralipomenon 17, 16)
sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus (Liber I Paralipomenon 17, 17)
regnavit ergo David super universum Israël et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo (Liber I Paralipomenon 18, 14)
qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum eorum grandem enim contumeliam sustinuerant et præcepit ut manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc reverterentur (Liber I Paralipomenon 19, 5)
quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israël et transivit Jordanem inruitque in eos et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus (Liber I Paralipomenon 19, 17)