Mosaico decorativo

Löydetty 3176 Tulokset: Sum

  • non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quæ facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut tæderet nos etiam vivere (Epistula II ad Corinthios 1, 8)

  • sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos (Epistula II ad Corinthios 1, 9)

  • nam gloria nostra hæc est testimonium conscientiæ nostræ quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos (Epistula II ad Corinthios 1, 12)

  • sicut et cognovistis nos ex parte quia gloria vestra sumus sicut et vos nostra in die Domini nostri Jesu Christi (Epistula II ad Corinthios 1, 14)

  • cum hoc ergo voluissem numquid levitate usus sum aut quæ cogito secundum carnem cogito ut sit apud me est et non (Epistula II ad Corinthios 1, 17)

  • quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostram (Epistula II ad Corinthios 1, 20)

  • non quia dominamur fidei vestræ sed adiutores sumus gaudii vestri nam fide stetistis (Epistula II ad Corinthios 1, 24)

  • et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est (Epistula II ad Corinthios 2, 3)

  • non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam (Epistula II ad Corinthios 2, 13)

  • quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt (Epistula II ad Corinthios 2, 15)

  • non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur (Epistula II ad Corinthios 2, 17)

  • sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur (Epistula II ad Corinthios 3, 14)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina