Löydetty 1196 Tulokset: Sin
dixerunt ergo ei servi sui quæramus domino nostro regi adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem (Liber I Regum 1, 2)
dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morietur (Liber I Regum 1, 52)
et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth (Liber I Regum 2, 40)
et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillæ tuæ dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo (Liber I Regum 3, 20)
habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël qui præbebant annonam regi et domui ejus per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant (Liber I Regum 4, 7)
erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similæ et sexaginta chori farinæ (Liber I Regum 4, 22)
præcipe igitur ut præcidant mihi cedros de Libano et servi mei sint cum servis tuis mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque præceperis scis enim quoniam non est in populo meo vir qui noverit ligna cædere sicut Sidonii (Liber I Regum 5, 6)
Salomon autem præbebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui ejus et viginti choros purissimi olei hæc tribuebat Salomon Hiram per annos singulos (Liber I Regum 5, 11)
mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim ita ut duobus mensibus essent in domibus suis et Adoniram erat super hujuscemodi indictione (Liber I Regum 5, 14)
absque præpositis qui præerant singulis operibus numero trium milium et trecentorum præcipientium populo et his qui faciebant opus (Liber I Regum 5, 16)
et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum ut tegerent capitella quæ erant super summitatem malogranatorum eodem modo fecit et capitello secundo (Liber I Regum 7, 18)
et fecit bases decem æreas quattuor cubitorum longitudinis bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium cubitorum altitudinis (Liber I Regum 7, 27)