Mosaico decorativo

Löydetty 1424 Tulokset: Sicut

  • qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei propter somnia eorum quæ narrant unusquisque ad proximum suum sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal (Liber Ieremiae 23, 27)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël sicut ficus hæ bonæ sic cognoscam transmigrationem Juda quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum in bonum (Liber Ieremiae 24, 5)

  • et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ hæc dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Juda et principes ejus et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Ægypti (Liber Ieremiae 24, 8)

  • Hierusalem et civitatibus Judæ et regibus ejus et principibus ejus ut darem eos in solitudinem et in stuporem in sibilum et in maledictionem sicut est dies ista (Liber Ieremiae 25, 18)

  • dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terræ (Liber Ieremiae 26, 6)

  • quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus hæc et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum Domini (Liber Ieremiae 26, 9)

  • et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes et ad omnem populum dicentes judicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris (Liber Ieremiae 26, 11)

  • quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste sicut locutus est Dominus ad gentem quæ servire noluerit regi Babylonis (Liber Ieremiae 27, 13)

  • et adsumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quæ est in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab quos frixit rex Babylonis in igne (Liber Ieremiae 29, 22)

  • et erunt filii ejus sicut a principio et cœtus ejus coram me permanebit et visitabo adversum omnes qui tribulant eum (Liber Ieremiae 30, 20)

  • audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quæ procul sunt et dicite qui dispersit Israël congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum (Liber Ieremiae 31, 10)

  • et sicut vigilavi super eos ut evellerem et demolirer et dissiparem et disperderem et adfligerem sic vigilabo super eos ut ædificem et plantem ait Dominus (Liber Ieremiae 31, 28)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina