Löydetty 2330 Tulokset: Sed
et ipso fine concluditur ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen ejus Lesemdan ex nomine Dan patris sui (Liber Iosue 19, 47)
deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum juraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea (Liber Iosue 21, 41)
dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt (Liber Iosue 21, 42)
ne unum quidem verbum quod illis præstaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia (Liber Iosue 21, 43)
dixit ad eos in multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras cum argento et auro ære ac ferro et veste multiplici dividite prædam hostium cum fratribus vestris (Liber Iosue 22, 8)
fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus Dominus ipse novit et Israël simul intelleget si prævaricationis animo hoc altare construximus non custodiat nos sed puniat in præsenti (Liber Iosue 22, 22)
sed in testimonium inter nos et vos et subolem nostram vestramque progeniem ut serviamus Domino et juris nostri sit offerre holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris non est vobis pars in Domino (Liber Iosue 22, 27)
quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium vestrum ac nostrum (Liber Iosue 22, 28)
sed adhereatis Domino Deo vestro quod fecistis usque in diem hanc (Liber Iosue 23, 8)
jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis (Liber Iosue 23, 13)
et introduxi vos ad terram Amorrei qui habitabat trans Jordanem cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus vestras et possedistis terram eorum atque interfecistis illos (Liber Iosue 24, 8)
et ego nolui audire eum sed e contrario per illum benedixi vobis et liberavi vos de manu ejus (Liber Iosue 24, 10)