Löydetty 149 Tulokset: Sanctum

  • surrexerunt autem sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in habitaculum sanctum cæli (Liber II Paralipomenon 30, 27)

  • tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima (Liber Esdrae 9, 2)

  • ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus prædicans præceptum ejus (Liber Psalmorum 2, 6)

  • et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum (Liber Psalmorum 4, 4)

  • ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo (Liber Psalmorum 5, 8)

  • quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Liber Psalmorum 15, 10)

  • exaudi vocem deprecationis meæ dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum (Liber Psalmorum 27, 2)

  • emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua (Liber Psalmorum 42, 3)

  • ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Liber Psalmorum 50, 13)

  • beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuæ sanctum est templum tuum (Liber Psalmorum 64, 5)

  • et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israël exacerbaverunt (Liber Psalmorum 77, 41)

  • psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam (Liber Psalmorum 78, 1)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina