Mosaico decorativo

Löydetty 1432 Tulokset: Rex

  • et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini (Liber Isaiae 37, 1)

  • si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quæ reppertæ sunt (Liber Isaiae 37, 4)

  • ubi est rex Emath et rex Arfad et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava (Liber Isaiae 37, 13)

  • egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum (Liber Isaiae 37, 36)

  • et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve (Liber Isaiae 37, 37)

  • in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam audierat enim quod ægrotasset et convaluisset (Liber Isaiae 39, 1)

  • prope facite judicium vestrum dicit Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Jacob (Liber Isaiae 41, 21)

  • ego Dominus Sanctus vester creans Israël Rex vester (Liber Isaiae 43, 15)

  • hæc dicit Dominus rex Israël et redemptor ejus Dominus exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non est deus (Liber Isaiae 44, 6)

  • incrassati sunt et inpinguati et præterierunt sermones meos pessime causam non judicaverunt causam pupilli non direxerunt et judicium pauperum non judicaverunt (Liber Ieremiae 5, 28)

  • quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra si feceritis judicium inter virum et proximum ejus (Liber Ieremiae 7, 5)

  • ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua numquid Dominus non est in Sion aut rex ejus non est in ea quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis (Liber Ieremiae 8, 19)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina