Löydetty 20233 Tulokset: Re
et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios (Liber Ecclesiasticus 16, 4)
ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur (Liber Ecclesiasticus 16, 5)
in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira (Liber Ecclesiasticus 16, 7)
et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos præ superbia verbi illorum (Liber Ecclesiasticus 16, 9)
et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis (Liber Ecclesiasticus 16, 11)
secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam judicat (Liber Ecclesiasticus 16, 13)
non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis (Liber Ecclesiasticus 16, 14)
omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius (Liber Ecclesiasticus 16, 15)
in populo magno non agnoscar quæ est enim anima mea in tam inmensa creatura (Liber Ecclesiasticus 16, 17)
montes simul et colles et fundamenta terræ et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur (Liber Ecclesiasticus 16, 19)
edicam in æquitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam ejus (Liber Ecclesiasticus 16, 25)
non incredibiles verbo illius (Liber Ecclesiasticus 16, 29)