Löydetty 20233 Tulokset: Re
bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii (Liber Ecclesiasticus 13, 30)
vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore (Liber Ecclesiasticus 13, 32)
beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti (Liber Ecclesiasticus 14, 1)
qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur (Liber Ecclesiasticus 14, 4)
qui sibi invidet nihil est illo nequius et hæc redditio est malitiæ illius (Liber Ecclesiasticus 14, 6)
insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam (Liber Ecclesiasticus 14, 9)
ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi (Liber Ecclesiasticus 14, 13)
non defrauderis a die bono et particula boni doni non te prætereat (Liber Ecclesiasticus 14, 14)
nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis (Liber Ecclesiasticus 14, 15)
ante obitum tuum operare justitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum (Liber Ecclesiasticus 14, 17)
omnis caro sicut fænum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi (Liber Ecclesiasticus 14, 18)
qui respicit per fenestras et in januas illius audiens (Liber Ecclesiasticus 14, 24)