Mosaico decorativo

Löydetty 20233 Tulokset: Re

  • dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Ægyptum mortui sunt omnes qui quærebant animam tuam (Liber Exodus 4, 19)

  • tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Ægyptum portans virgam Dei in manu sua (Liber Exodus 4, 20)

  • dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor ejus et non dimittet populum (Liber Exodus 4, 21)

  • dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum (Liber Exodus 4, 23)

  • cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum (Liber Exodus 4, 24)

  • dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum (Liber Exodus 4, 27)

  • veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël (Liber Exodus 4, 29)

  • et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt (Liber Exodus 4, 31)

  • post hæc ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni hæc dicit Dominus Deus Israël dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto (Liber Exodus 5, 1)

  • at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem ejus et dimittam Israël nescio Dominum et Israël non dimittam (Liber Exodus 5, 2)

  • ait ad eos rex Ægypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra (Liber Exodus 5, 4)

  • dixitque Pharao multus est populus terræ videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus (Liber Exodus 5, 5)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina