Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Ægyptum mortui sunt omnes qui quærebant animam tuam (Liber Exodus 4, 19)
tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Ægyptum portans virgam Dei in manu sua (Liber Exodus 4, 20)
dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor ejus et non dimittet populum (Liber Exodus 4, 21)
dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum (Liber Exodus 4, 23)
cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum (Liber Exodus 4, 24)
dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum (Liber Exodus 4, 27)
veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël (Liber Exodus 4, 29)
et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt (Liber Exodus 4, 31)
post hæc ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni hæc dicit Dominus Deus Israël dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto (Liber Exodus 5, 1)
at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem ejus et dimittam Israël nescio Dominum et Israël non dimittam (Liber Exodus 5, 2)
ait ad eos rex Ægypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra (Liber Exodus 5, 4)
dixitque Pharao multus est populus terræ videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus (Liber Exodus 5, 5)