Mosaico decorativo

Löydetty 20233 Tulokset: Re

  • et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et præcepit exercitibus suis ut obœdirent ei sicut sibi (Liber I Maccabaeorum 12, 43)

  • et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua præsidia et exercitum et universos præpositos negotii et conversus abibo propterea enim veni (Liber I Maccabaeorum 12, 45)

  • et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum et abierunt in terram Judam (Liber I Maccabaeorum 12, 46)

  • retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit in Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt (Liber I Maccabaeorum 12, 47)

  • ut intravit autem Jonathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt (Liber I Maccabaeorum 12, 48)

  • et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Jonathæ (Liber I Maccabaeorum 12, 49)

  • at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in prœlium (Liber I Maccabaeorum 12, 50)

  • et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res est illis reversi sunt (Liber I Maccabaeorum 12, 51)

  • et quæsierunt omnes gentes quæ erant in circuitu eorum perdere eos dixerunt enim (Liber I Maccabaeorum 12, 53)

  • et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda et adtereret eam (Liber I Maccabaeorum 13, 1)

  • videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum (Liber I Maccabaeorum 13, 2)

  • et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis prœlia et angustias quales vidimus (Liber I Maccabaeorum 13, 3)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina