Löydetty 20233 Tulokset: Re
nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos libros qui sunt in manibus nostris (Liber I Maccabaeorum 12, 9)
maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos (Liber I Maccabaeorum 12, 10)
nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis quæ offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum (Liber I Maccabaeorum 12, 11)
nos autem circumdederunt multæ tribulationes et multa prœlia et inpugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro (Liber I Maccabaeorum 12, 13)
elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Jasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam (Liber I Maccabaeorum 12, 16)
mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent vos ut reddant vobis epistulas nostras de innovatione fraternitatis nostræ (Liber I Maccabaeorum 12, 17)
et nunc bene facietis respondentes nobis ad hæc (Liber I Maccabaeorum 12, 18)
et hoc rescriptum epistularum quod miserat Onias (Liber I Maccabaeorum 12, 19)
rex Spartiarum Onias Jonathæ sacerdoti magno salutem (Liber I Maccabaeorum 12, 20)
inventum est in scriptura de Spartiatis et Judæis quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham (Liber I Maccabaeorum 12, 21)
sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et possessiones nostræ vestræ sunt et vestra nostra mandavimus itaque hæc nuntiari vobis (Liber I Maccabaeorum 12, 23)
et audivit Jonathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum (Liber I Maccabaeorum 12, 24)