Löydetty 20233 Tulokset: Re
respondebis servi tui Jacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit (Liber Genesis 32, 18)
similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum (Liber Genesis 32, 19)
cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Jaboc (Liber Genesis 32, 22)
remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane (Liber Genesis 32, 24)
qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris ejus et statim emarcuit (Liber Genesis 32, 25)
dixitque ad eum dimitte me jam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi (Liber Genesis 32, 26)
ait ergo quod nomen est tibi respondit Jacob (Liber Genesis 32, 27)
interrogavit eum Jacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quæris nomen meum et benedixit ei in eodem loco (Liber Genesis 32, 29)
ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede (Liber Genesis 32, 31)
quam ob causam non comedunt filii Israël nervum qui emarcuit in femore Jacob usque in præsentem diem eo quod tetigerit nervum femoris ejus et obstipuerit (Liber Genesis 32, 32)
et ipse prægrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater ejus (Liber Genesis 33, 3)
currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit (Liber Genesis 33, 4)