Mosaico decorativo

Fondare 20233 Risultati per: Re

  • respondebis servi tui Jacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit (Liber Genesis 32, 18)

  • similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum (Liber Genesis 32, 19)

  • cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Jaboc (Liber Genesis 32, 22)

  • remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane (Liber Genesis 32, 24)

  • qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris ejus et statim emarcuit (Liber Genesis 32, 25)

  • dixitque ad eum dimitte me jam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi (Liber Genesis 32, 26)

  • ait ergo quod nomen est tibi respondit Jacob (Liber Genesis 32, 27)

  • interrogavit eum Jacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quæris nomen meum et benedixit ei in eodem loco (Liber Genesis 32, 29)

  • ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede (Liber Genesis 32, 31)

  • quam ob causam non comedunt filii Israël nervum qui emarcuit in femore Jacob usque in præsentem diem eo quod tetigerit nervum femoris ejus et obstipuerit (Liber Genesis 32, 32)

  • et ipse prægrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater ejus (Liber Genesis 33, 3)

  • currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit (Liber Genesis 33, 4)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina