Mosaico decorativo

Löydetty 20233 Tulokset: Re

  • dataque est media pars his qui in prœlio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta (Liber Numeri 31, 36)

  • de media vero parte quæ contigerat reliquæ multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis (Liber Numeri 31, 43)

  • nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit (Liber Numeri 31, 49)

  • ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum (Liber Numeri 31, 50)

  • terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël regionis uberrimæ est ad pastum animalium et nos servi tui habemus jumenta plurima (Liber Numeri 32, 4)

  • precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Jordanem (Liber Numeri 32, 5)

  • quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis (Liber Numeri 32, 6)

  • cur subvertitis mentes filiorum Israël ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus (Liber Numeri 32, 7)

  • nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram (Liber Numeri 32, 8)

  • cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israël ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit (Liber Numeri 32, 9)

  • iratusque Dominus adversum Israël circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quæ fecerat malum in conspectu ejus (Liber Numeri 32, 13)

  • et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israël (Liber Numeri 32, 14)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina