Trouvé 20233 Résultats pour: Re
dataque est media pars his qui in prœlio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta (Liber Numeri 31, 36)
de media vero parte quæ contigerat reliquæ multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis (Liber Numeri 31, 43)
nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit (Liber Numeri 31, 49)
ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum (Liber Numeri 31, 50)
terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël regionis uberrimæ est ad pastum animalium et nos servi tui habemus jumenta plurima (Liber Numeri 32, 4)
precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Jordanem (Liber Numeri 32, 5)
quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis (Liber Numeri 32, 6)
cur subvertitis mentes filiorum Israël ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus (Liber Numeri 32, 7)
nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram (Liber Numeri 32, 8)
cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israël ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit (Liber Numeri 32, 9)
iratusque Dominus adversum Israël circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quæ fecerat malum in conspectu ejus (Liber Numeri 32, 13)
et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israël (Liber Numeri 32, 14)