Mosaico decorativo

Löydetty 20233 Tulokset: Re

  • quod si dare voluerit is qui offert addet supra æstimationis quintam partem (Liber Leviticus 27, 13)

  • homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et juxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur (Liber Leviticus 27, 14)

  • sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem æstimationis supra et habebit domum (Liber Leviticus 27, 15)

  • quod si agrum possessionis suæ voverit et consecraverit Domino juxta mensuram sementis æstimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti (Liber Leviticus 27, 16)

  • si statim ab anno incipientis jobelei voverit agrum quanto valere potest tanto æstimabitur (Liber Leviticus 27, 17)

  • sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad jobeleum et detrahetur ex pretio (Liber Leviticus 27, 18)

  • quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem æstimatæ pecuniæ et possidebit eum (Liber Leviticus 27, 19)

  • sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit (Liber Leviticus 27, 20)

  • supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino (Liber Leviticus 27, 23)

  • in jobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suæ (Liber Leviticus 27, 24)

  • primogenita quæ ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt (Liber Leviticus 27, 26)

  • quod si inmundum est animal redimet qui obtulit juxta æstimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum (Liber Leviticus 27, 27)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina