Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re
quod si dare voluerit is qui offert addet supra æstimationis quintam partem (Liber Leviticus 27, 13)
homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et juxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur (Liber Leviticus 27, 14)
sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem æstimationis supra et habebit domum (Liber Leviticus 27, 15)
quod si agrum possessionis suæ voverit et consecraverit Domino juxta mensuram sementis æstimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti (Liber Leviticus 27, 16)
si statim ab anno incipientis jobelei voverit agrum quanto valere potest tanto æstimabitur (Liber Leviticus 27, 17)
sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad jobeleum et detrahetur ex pretio (Liber Leviticus 27, 18)
quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem æstimatæ pecuniæ et possidebit eum (Liber Leviticus 27, 19)
sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit (Liber Leviticus 27, 20)
supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino (Liber Leviticus 27, 23)
in jobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suæ (Liber Leviticus 27, 24)
primogenita quæ ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt (Liber Leviticus 27, 26)
quod si inmundum est animal redimet qui obtulit juxta æstimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum (Liber Leviticus 27, 27)