Löydetty 20233 Tulokset: Re
et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum prævaricationum quæ erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hereditatis (Epistula ad Hebraeos 9, 15)
et omnia pæne in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio (Epistula ad Hebraeos 9, 22)
non enim in manufactis sanctis Jesus introjit exemplaria verorum sed in ipsum cælum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis (Epistula ad Hebraeos 9, 24)
alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione sæculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit (Epistula ad Hebraeos 9, 26)
sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem (Epistula ad Hebraeos 9, 28)
umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere (Epistula ad Hebraeos 10, 1)
alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati (Epistula ad Hebraeos 10, 2)
ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi (Epistula ad Hebraeos 10, 5)
et omnis quidem sacerdos præsto est cotidie ministrans et easdem sæpe offerens hostias quæ numquam possunt auferre peccata (Epistula ad Hebraeos 10, 11)
hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei (Epistula ad Hebraeos 10, 12)
et peccatorum et iniquitatium eorum jam non recordabor amplius (Epistula ad Hebraeos 10, 17)
ubi autem horum remissio jam non oblatio pro peccato (Epistula ad Hebraeos 10, 18)