Mosaico decorativo

Talált 20233 Eredmények: Re

  • et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum prævaricationum quæ erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hereditatis (Epistula ad Hebraeos 9, 15)

  • et omnia pæne in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio (Epistula ad Hebraeos 9, 22)

  • non enim in manufactis sanctis Jesus introjit exemplaria verorum sed in ipsum cælum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis (Epistula ad Hebraeos 9, 24)

  • alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione sæculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit (Epistula ad Hebraeos 9, 26)

  • sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem (Epistula ad Hebraeos 9, 28)

  • umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere (Epistula ad Hebraeos 10, 1)

  • alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati (Epistula ad Hebraeos 10, 2)

  • ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi (Epistula ad Hebraeos 10, 5)

  • et omnis quidem sacerdos præsto est cotidie ministrans et easdem sæpe offerens hostias quæ numquam possunt auferre peccata (Epistula ad Hebraeos 10, 11)

  • hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei (Epistula ad Hebraeos 10, 12)

  • et peccatorum et iniquitatium eorum jam non recordabor amplius (Epistula ad Hebraeos 10, 17)

  • ubi autem horum remissio jam non oblatio pro peccato (Epistula ad Hebraeos 10, 18)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina