Löydetty 20233 Tulokset: Re
quid enim mihi de his qui foris sunt judicare nonne de his qui intus sunt vos judicatis (Epistula I ad Corinthios 5, 12)
ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit judicare inter fratrem suum (Epistula I ad Corinthios 6, 5)
sed frater cum fratre judicio contendit et hoc apud infideles (Epistula I ad Corinthios 6, 6)
jam quidem omnino delictum est in vobis quod judicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini (Epistula I ad Corinthios 6, 7)
an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri (Epistula I ad Corinthios 6, 9)
neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt (Epistula I ad Corinthios 6, 10)
omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate (Epistula I ad Corinthios 6, 12)
nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit (Epistula I ad Corinthios 6, 15)
an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una (Epistula I ad Corinthios 6, 16)
qui autem adheret Domino unus spiritus est (Epistula I ad Corinthios 6, 17)
empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro (Epistula I ad Corinthios 6, 20)
de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere (Epistula I ad Corinthios 7, 1)