Löydetty 20233 Tulokset: Re
hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur (Epistula I ad Corinthios 4, 2)
itaque nolite ante tempus judicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo (Epistula I ad Corinthios 4, 5)
hæc autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio (Epistula I ad Corinthios 4, 6)
jam saturati estis jam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus (Epistula I ad Corinthios 4, 8)
nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Jesu per evangelium ego vos genui (Epistula I ad Corinthios 4, 15)
rogo ergo vos imitatores mei estote (Epistula I ad Corinthios 4, 16)
non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute (Epistula I ad Corinthios 4, 20)
omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat (Epistula I ad Corinthios 5, 1)
ego quidem absens corpore præsens autem spiritu jam judicavi ut præsens eum qui sic operatus est (Epistula I ad Corinthios 5, 3)
in nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Jesu (Epistula I ad Corinthios 5, 4)
tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (Epistula I ad Corinthios 5, 5)
nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum ejusmodi nec cibum sumere (Epistula I ad Corinthios 5, 11)