Löydetty 20233 Tulokset: Re
et recordatus est Petrus verbi Jesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare (Evangelium secundum Matthaeum 26, 75)
mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum ut eum morti traderent (Evangelium secundum Matthaeum 27, 1)
tunc videns Judas qui eum tradidit quod damnatus esset pænitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 3)
et projectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit (Evangelium secundum Matthaeum 27, 5)
principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est (Evangelium secundum Matthaeum 27, 6)
consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 7)
tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israël (Evangelium secundum Matthaeum 27, 9)
Jesus autem stetit ante præsidem et interrogavit eum præses dicens tu es rex Judæorum dicit ei Jesus tu dicis (Evangelium secundum Matthaeum 27, 11)
et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit (Evangelium secundum Matthaeum 27, 12)
et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur præses vehementer (Evangelium secundum Matthaeum 27, 14)
per diem autem sollemnem consueverat præses dimittere populo unum vinctum quem voluissent (Evangelium secundum Matthaeum 27, 15)
congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Jesum qui dicitur Christus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 17)