Löydetty 20233 Tulokset: Re
an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 53)
in illa hora dixit Jesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 55)
hoc autem totum factum est ut implerentur scripturæ prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt (Evangelium secundum Matthaeum 26, 56)
at illi tenentes Jesum duxerunt ad Cajaphan principem sacerdotum ubi scribæ et seniores convenerant (Evangelium secundum Matthaeum 26, 57)
Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem (Evangelium secundum Matthaeum 26, 58)
principes autem sacerdotum et omne concilium quærebant falsum testimonium contra Jesum ut eum morti traderent (Evangelium secundum Matthaeum 26, 59)
et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum ædificare illud (Evangelium secundum Matthaeum 26, 61)
et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quæ isti adversum te testificantur (Evangelium secundum Matthaeum 26, 62)
quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 66)
exeunte autem illo januam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Jesu Nazareno (Evangelium secundum Matthaeum 26, 71)
et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit (Evangelium secundum Matthaeum 26, 73)
tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit (Evangelium secundum Matthaeum 26, 74)