Löydetty 20233 Tulokset: Re
si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei (Liber Exodus 22, 26)
decimas tuas et primitias non tardabis offerre primogenitum filiorum tuorum dabis mihi (Liber Exodus 22, 29)
de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi (Liber Exodus 22, 30)
pauperis quoque non misereberis in negotio (Liber Exodus 23, 3)
si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum (Liber Exodus 23, 4)
si videris asinum odientis te jacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo (Liber Exodus 23, 5)
peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti (Liber Exodus 23, 9)
sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges ejus (Liber Exodus 23, 10)
anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiæ agri ita facies in vinea et in oliveto tuo (Liber Exodus 23, 11)
sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillæ tuæ et advena (Liber Exodus 23, 12)
omnia quæ dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non jurabitis neque audietur ex ore vestro (Liber Exodus 23, 13)
sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut præcepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Ægypto non apparebis in conspectu meo vacuus (Liber Exodus 23, 15)