Löydetty 20233 Tulokset: Re
quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum ejus nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident (Liber Exodus 21, 29)
quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus (Liber Exodus 21, 30)
dominus cisternæ reddet pretium jumentorum quod autem mortuum est ipsius erit (Liber Exodus 21, 34)
si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient (Liber Exodus 21, 35)
sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet (Liber Exodus 21, 36)
si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove (Liber Exodus 22, 1)
si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis (Liber Exodus 22, 2)
quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur (Liber Exodus 22, 3)
si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet (Liber Exodus 22, 4)
si læserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni æstimatione restituet (Liber Exodus 22, 5)
si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit (Liber Exodus 22, 6)
si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur duplum reddet (Liber Exodus 22, 7)