Löydetty 1200 Tulokset: Promissionem Dei Ingressus In Terram Promissam
at vero Josue filius Nun et Chaleb filius Jepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua (Liber Numeri 14, 6)
et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est (Liber Numeri 14, 7)
non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat idcirco occidit eos in solitudine (Liber Numeri 14, 16)
non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam (Liber Numeri 14, 23)
servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen ejus possidebit eam (Liber Numeri 14, 24)
non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem præter Chaleb filium Jepphonne et Josue filium Nun (Liber Numeri 14, 30)
parvulos autem vestros de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent introducam ut videant terram quæ vobis displicuit (Liber Numeri 14, 31)
juxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam (Liber Numeri 14, 34)
igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terræ quod esset mala (Liber Numeri 14, 36)
Josue autem filius Nun et Chaleb filius Jepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram (Liber Numeri 14, 38)
loquere ad filios Israël et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestræ quam ego dabo vobis (Liber Numeri 15, 2)
cum veneritis in terram quam dabo vobis (Liber Numeri 15, 18)