Mosaico decorativo

Found 1200 Results for: Promissionem Dei Ingressus In Terram Promissam

  • at vero Josue filius Nun et Chaleb filius Jepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua (Liber Numeri 14, 6)

  • et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est (Liber Numeri 14, 7)

  • non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat idcirco occidit eos in solitudine (Liber Numeri 14, 16)

  • non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam (Liber Numeri 14, 23)

  • servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen ejus possidebit eam (Liber Numeri 14, 24)

  • non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem præter Chaleb filium Jepphonne et Josue filium Nun (Liber Numeri 14, 30)

  • parvulos autem vestros de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent introducam ut videant terram quæ vobis displicuit (Liber Numeri 14, 31)

  • juxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam (Liber Numeri 14, 34)

  • igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terræ quod esset mala (Liber Numeri 14, 36)

  • Josue autem filius Nun et Chaleb filius Jepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram (Liber Numeri 14, 38)

  • loquere ad filios Israël et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestræ quam ego dabo vobis (Liber Numeri 15, 2)

  • cum veneritis in terram quam dabo vobis (Liber Numeri 15, 18)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina