Löydetty 391 Tulokset: Principes

  • Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat ut satrapæ illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam. (Prophetia Danielis 6, 2)

  • Igitur Daniel superabat omnes principes, et satrapas quia spiritus Dei amplior erat in illo. (Prophetia Danielis 6, 3)

  • Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum unde principes, et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo. (Prophetia Danielis 6, 4)

  • Tunc principes, et satrapæ surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei Dari rex in æternum vive (Prophetia Danielis 6, 6)

  • consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapæ, senatores, et iudices ut decretum imperatorium exeat, et edictum Ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo, et homine usque ad triginta dies, nisi a te rex, mittatur in lacum leonum. (Prophetia Danielis 6, 7)

  • Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos, et super principes nostros, qui iudicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni caëlo, secundum quod factum est in Ierusalem. (Prophetia Danielis 9, 12)

  • facti sunt principes Juda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam (Prophetia Osee 5, 10)

  • in malitia sua lætificaverunt regem et in mendaciis suis principes (Prophetia Osee 7, 3)

  • dies regis nostri cœperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribus (Prophetia Osee 7, 5)

  • reversi sunt ut essent absque jugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguæ suæ ista subsannatio eorum in terra Ægypti (Prophetia Osee 7, 16)

  • ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent (Prophetia Osee 8, 4)

  • omnes nequitiæ eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos non addam ut diligam eos omnes principes eorum recedentes (Prophetia Osee 9, 15)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina