Löydetty 100 Tulokset: Paenitentia gaudium tristitia consolatio
mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora ejus cum autem pepererit puerum jam non meminit pressuræ propter gaudium quia natus est homo in mundum (Evangelium secundum Ioannem 16, 21)
et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 22)
usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum (Evangelium secundum Ioannem 16, 24)
nunc autem ad te venio et hæc loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis (Evangelium secundum Ioannem 17, 13)
factum est ergo magnum gaudium in illa civitate (Actus Apostolorum 8, 8)
illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Fœnicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus (Actus Apostolorum 15, 3)
quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo (Epistula ad Romanos 9, 2)
non est regnum Dei esca et potus sed justitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto (Epistula ad Romanos 14, 17)
quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostra (Epistula II ad Corinthios 1, 5)
statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos (Epistula II ad Corinthios 2, 1)
et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est (Epistula II ad Corinthios 2, 3)
ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est (Epistula II ad Corinthios 2, 7)