Löydetty 90 Tulokset: Pactum

  • Confirmabit autem pactum multis hebdomada una et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium et erit in templo abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. (Prophetia Danielis 9, 27)

  • ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi prævaricati sunt in me (Prophetia Osee 6, 7)

  • et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 2, 4)

  • pactum meum fuit cum eo vitæ et pacis et dedi ei timorem et timuit me et a facie nominis mei pavebat (Prophetia Malachiae 2, 5)

  • vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege irritum fecistis pactum Levi dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 2, 8)

  • numquid non pater unus omnium nostrum numquid non Deus unus creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum (Prophetia Malachiae 2, 10)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina