Löydetty 90 Tulokset: Pactum

  • noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi lucernam et filiis ejus omni tempore (Liber II Paralipomenon 21, 7)

  • iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege dixitque ad eos Jojadæ ecce filius regis regnabit sicut locutus est Dominus super filios David (Liber II Paralipomenon 23, 3)

  • adiuravit quoque super hoc omnes qui repperti fuerant in Hierusalem et Beniamin et fecerunt habitatores Hierusalem juxta pactum Domini Dei patrum suorum (Liber II Paralipomenon 34, 32)

  • et dixi quæso Domine Deus cæli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua (Liber Nehemiae 1, 5)

  • nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc (Liber Nehemiae 9, 32)

  • sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi (Liber Iob 5, 23)

  • numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum (Liber Iob 40, 23)

  • et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum (Liber Psalmorum 77, 57)

  • quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus (Liber I Maccabaeorum 10, 26)

  • et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui (Liber I Maccabaeorum 11, 9)

  • dixistis enim percussimus fœdus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus (Liber Isaiae 28, 15)

  • et delebitur fœdus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem (Liber Isaiae 28, 18)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina