Mosaico decorativo

Löydetty 8616 Tulokset: Pó

  • ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem (Epistula ad Hebraeos 6, 18)

  • ubi præcursor pro nobis introjit Jesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum (Epistula ad Hebraeos 6, 20)

  • et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahæ (Epistula ad Hebraeos 7, 5)

  • si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici (Epistula ad Hebraeos 7, 11)

  • in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus (Epistula ad Hebraeos 7, 22)

  • unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis (Epistula ad Hebraeos 7, 25)

  • talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior cælis factus (Epistula ad Hebraeos 7, 26)

  • qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo (Epistula ad Hebraeos 7, 27)

  • lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem jurisiurandi qui post legem est Filium in æternum perfectum (Epistula ad Hebraeos 7, 28)

  • capitulum autem super ea quæ dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in cælis (Epistula ad Hebraeos 8, 1)

  • omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat (Epistula ad Hebraeos 8, 3)

  • qui exemplari et umbræ deserviunt cælestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte (Epistula ad Hebraeos 8, 5)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina