Löydetty 8616 Tulokset: Pó
ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum (Epistula ad Hebraeos 1, 13)
propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus ne forte pereffluamus (Epistula ad Hebraeos 2, 1)
contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem (Epistula ad Hebraeos 2, 4)
unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi (Epistula ad Hebraeos 2, 17)
in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari (Epistula ad Hebraeos 2, 18)
unde fratres sancti vocationis cælestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostræ Jesum (Epistula ad Hebraeos 3, 1)
et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem (Epistula ad Hebraeos 3, 19)
timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione intrœundi in requiem ejus existimetur aliqui ex vobis deesse (Epistula ad Hebraeos 4, 1)
iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra (Epistula ad Hebraeos 4, 7)
nam si eis Jesus requiem præstitisset numquam de alio loqueretur posthac die (Epistula ad Hebraeos 4, 8)
itaque relinquitur sabbatismus populo Dei (Epistula ad Hebraeos 4, 9)
habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit cælos Jesum Filium Dei teneamus confessionem (Epistula ad Hebraeos 4, 14)