Mosaico decorativo

Löydetty 8616 Tulokset: Pó

  • et stans in porta castrorum ait si quis est Domini jungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi (Liber Exodus 32, 26)

  • quibus ait hæc dicit Dominus Deus Israël ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum (Liber Exodus 32, 27)

  • facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro (Liber Exodus 32, 30)

  • reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam (Liber Exodus 32, 31)

  • cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo (Liber Exodus 32, 33)

  • tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus præcedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum (Liber Exodus 32, 34)

  • percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron (Liber Exodus 32, 35)

  • locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de loco isto tu et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti in terram quam juravi Abraham Isaac et Jacob dicens semini tuo dabo eam (Liber Exodus 33, 1)

  • et intres in terram fluentem lacte et melle non enim ascendam tecum quia populus duræ cervicis est ne forte disperdam te in via (Liber Exodus 33, 3)

  • audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex more indutus est cultu suo (Liber Exodus 33, 4)

  • dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israël populus duræ cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te jam nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi (Liber Exodus 33, 5)

  • deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb (Liber Exodus 33, 6)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina